- C
- C.Nota condemnationis veteribus, proin fatalis litera dicta, sieut contra A. veniae et absolutionis erat character. Pierius in Hierogl. l. 7. c. 23. Metellus apud Indos, illos qui ex regia familia Christianam fidem amplectuntur, in fronte et brachio hâc literâ insigniri, refert. Est autem litera haec inversum Hebraeorum Caph, Scaligero C. ex dimidio Graeca est, subtractâ namque columnâ ipsius K. cuspis nuda remansit, cui ad faciliorem scripturam angulum ademêre. Fungitur eius vice G. praecipue sequente N. ut Cneius, Gneius; Caius, Gaius etc. Imo ram arcta utriusque cognatio est, ut promiscue scribatur; Vicesimus, Vigesimus, et in compositis a Centum, C. in G. transeat. Abit prro in consonantenl V. ut, Quiesco, quievi, Pasco, pavi: in S. ut Parco, parsi: in T. ut Irascor, iratus: vel illud assumit, ut Nanciscor, noctus etc. In notis antiquorum C. pro Caio, i. e. viro: ???, inversa Caiam i. e. mulierem significat. CA. AM. denotat, Causa amabilis: CCCT P. designat, Tercentum terrae pedes etc. Κάππα Ρ῾ωμαϊκὸν, h. e. Kappa Romanum, dicitur Suidae: cum ait, Kappa Romanum in Senatorum calceis apponi solere. Ubi plane intelligit Lunulam, cuius meminit Papinius l. 5. Sylv. 2. v. 28.Primaque patriciâ clausit vestigia Lunâ.Et Iuvenalis Sat. 7. v. 192.Appositam nigrae Lunam subtexit alutae.Vide Ioh. Gerh. Voss. de Arte Gramm. l. 1. c. 17. etc. Pronuntiarl hanc literam Italis, ut Francorum ch. notum; cui pronuntiationl favere videtur Inscr. vetus Romae, in Aedibus Barberinis hodle extaus, quae sic incipit; CHEIONIO CONTUCIO V. C. OB EGREGIA FACTA ET RARUM VETERIS SANCTITATIS EXEMPLAR etc. apud Iac. Sponium Itinerar. Graeciae Part. 3. p. 40. Ubi Cheionius, est idem, quod Ceionius ex familia Ceionia, inter Romanas illustri, unde Commodum Imperatorem ortum novimus. Videtur autem vixisle Ceionius hic Contucius quartô saeculô, ut idem Sponius aliquot rationibus probat, ex titulo videl. V. C. Viri Clarissimi seu Consularis, diphthongo Ae. per E. simplex scriptô etc. Inter Insignia Electoris Brandeburgici C. litera, in pectore aquilae Prussicae occurrit, quâ Casimirum Regem a quo investituram Elector acceperit denotari vult Cl. Spenerus: a quo tamen nexu hodie immunis est. L. C. in sigillo Electoris, Coloniens. sui temporis idem notat, Leodiensis Episcopatus et Coloniensis Archiepiscopatus symbola etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.